VeriCatholici.org notat: Textus exhortationis sequentis translatio nostra est ex articulo integro de situ OnePeterFive.com. Textum originalem anglice legi potes inde.
+ + +
Nota Editoris de OnePeterFive.com: In tempore sequente interpellationem factam a libello quotidiano « Polonia Christiana », post partem primam Synodi Extraordinari super Matrimonium ac Familiam, consilium et prudentiam in respectu actionum realium quae Catholici infra tempus turbationis intra Ecclesia a Epsicopo Athanasio Schneiderensis petivimus. Consilium eius in specie requisivimus super quid fideles facere potuerint ad resistendam heterodoxiam et ad respuendas errores (seu ad minus obfuscationes) quae tunc ex oribus praelatorum in Ecclesia summorum exsurgere vidissent. Mediante brevi consilio suo, qui est profunde sentiens, hortationem ad multum opus habemus. Conventu proxima Synodi mensibus octis in futuro, nullum tempus ad perdendum est.
Veritas tristis est quod in tempore magnae crisis sumus in Ecclesia. Deus tamen nobiscum est. Vos me quaesivistis quid fideles facere possint ad propugnandum errores diffundentes super Ecclesiam. Mihi placet respondere cum aliquibus suggestionibus:
Nobis parvulas greges verorum Catholicorum creare oportet scholarium familiarum clericorumque qui audaciter diffundant veritatem plenam catholicam, in specie in respectu doctrinarum Ecclesiae super familiam, super naturam, et super Dei mandata.
Pro medio ad istam metam, omnibus fontibus offertis ad nos a saeculo moderno uteri oportet nobis. Adstricti non sumus ad expectanda media communicationis qua eas veritates diffundant. Omnem pastorem singulum exspectare non debemus qui eas praedicent ex rostro in ecclesia. Formas novas mediorum apprehendere debeamus quae nos liceant ut Evangelium ac doctrinas Sanctae Matris Ecclesiae diffundamus. Adnuntiationem nostram adferre debeant in retibus, in luce edere in sitibus retium, in bloggis et in mediis socialibus.
Sed non oblivisci debeamus interactionum cum paribus Catholicis in modis magis consuetudinalibus. Symposia et conventiones disponere debeamus pro statu scholari. Eis uteri debeamus ad creandas publicationes, investigationes et libros quae pro referentia nostra et pro magnificatione comprehensionis nostrae uteri possint.
Associationes motivas familiarum catholicarum creare debeant ac ecclesiarum domesticarum ad dandum testimonium et ad defensionem ac diffusionem fidei integrae et doctrinae super familiam matrimonium ordinemque naturae.
In hoc tempore periculoso, audaces esse debeamus ad ostensionem characteris gnosticae et rebellis « Agendorum Kasperensium », cum nobis demonstrantibus continuitatem doctrinam divinam de matrimonio et usum eius per duobus millibus annis storiae nostrae Ecclesiae. Cum exemplis sanctorum ac sanctarum, virorum ac mulierum, familiarum ac filiorum filiarumque et iuvenum ad fideles inspirationes dare debeamus. Autem, indicare nobis oportet deformitatem monstratam, infelicitatem ac schizophreniam istae vitae conductae contra ordinem divine institutam.
Ad dandam spem ad eos qui agonizent, momenti magni est nobis exempla catholicorum paenitentium praeteriti et praesentis temporis. Ei qui ex vita peccatrice in adulterio divortio sodomiaeque conversi sunt.
Ad errores hodiernas diffusas indicandas, veri Catholici viri, familiae ac personae singulae litteras scribere debeant ad papam ac ad antistes suos ac ad dicasteria competentes Curiae Romanae, eis referentes materias haereticas semi-haereticas seu expressiones gnosticas dictas a personis ecclesiasticis seu eventus promoventes talia agenda conductas a personis seu circulis ecclesiasticis.
Ecce ista omnes media sunt educationis et informationis. Sed bellum nostrum magis est quam contra ignorantiam. Est contra principalitates et potentias. Victoria non erit nisi retem magnam nationalium et internationalium supplicationum non organizemus per adorationem eucharisticam, peregrinationes, missas solennes, processiones suffragares ac paenitentiales sub thematis similibus ad « Sanctitas Familiae et Matrimonii », « Vocatio Castitatis » « Pulcritudo et Felicitas Vitae castae », « Imitatio Christi in Vita familiari » et « Expiatio pro peccatis contra familiam et matrimonium ».
Forsan, maxime fundamentalis apud omnia, ferventer oraremus ut Deus Ecclesiae suae det episcopos sanctos et papae sancti. Talis orationes a parvulis specialiter orari debent quoniam orationes innocentium caelos penetrant in modo simili non-alio.