Category Archives: Latine
Conferenza sulla Rinuncia di Papa Benedetto: 21 Ottobre, Roma!
Comments Off on Conferenza sulla Rinuncia di Papa Benedetto: 21 Ottobre, Roma!
September 28, 2019 · 21:43Invitatio ad Colloquium Internationale quod ad documentum “Amoris Laetitia” improbandum convocetur

Sigillum associationis
Societas Catholicorum Internationalis, nomine Veri Catholici, quae operam studiose dat ut errores a Cardinale Kasper promotos adversetur, cunctos in orbe terrarum Catholicos advocat qui se cum sodalibus societatis Romae coniungant ad documentum ly Amoris Laetitia una cum multis eius erroribus improbandum, necnon ad postulandum a Papa et Sacra Hierarchia ut documentum ipsum retrahatur necnon eius errores et formaliter et canonice improbentur.
Exoptamus ut hoc colloquium universaliter repraesentet verum sensum fidelium Mystici Corporis Christi. Credimus absolute esse necesse pro bono Sanctae Matris Ecclesiae ac salutis animarum hoc consilium capere.
Si huic incepto te adiungere velis, infra respondeas, quaerimus. Diebus venientibus, plura singula dicemus sicut diem – adhuc incertum – et instituta oratoresque consociatos. Ad notitiam maiorem habendam, editiones notificationum in rebus istibus anglicas nota bene.
Romam arcessimus ut in colloquio loquantur, auctores qui, hoc documentum et vitiosum et fidei unitatique Ecclesiae infestum reperientes, commentationes criticos de ‘Amoris Laetitia’ scripserunt. Concilio ordinanti scribatis, quaerimus, apud veri . catholici @ gmail . com
‘Cancelluli’ officiales pro hoc Colloquio sunt #ALConf
Reverendissimus Athanasius Schneider: « Bellando contra novos Gnosticos »
VeriCatholici.org notat: Textus exhortationis sequentis translatio nostra est ex articulo integro de situ OnePeterFive.com. Textum originalem anglice legi potes inde.
+ + +
Nota Editoris de OnePeterFive.com: In tempore sequente interpellationem factam a libello quotidiano « Polonia Christiana », post partem primam Synodi Extraordinari super Matrimonium ac Familiam, consilium et prudentiam in respectu actionum realium quae Catholici infra tempus turbationis intra Ecclesia a Epsicopo Athanasio Schneiderensis petivimus. Consilium eius in specie requisivimus super quid fideles facere potuerint ad resistendam heterodoxiam et ad respuendas errores (seu ad minus obfuscationes) quae tunc ex oribus praelatorum in Ecclesia summorum exsurgere vidissent. Mediante brevi consilio suo, qui est profunde sentiens, hortationem ad multum opus habemus. Conventu proxima Synodi mensibus octis in futuro, nullum tempus ad perdendum est.
Veritas tristis est quod in tempore magnae crisis sumus in Ecclesia. Deus tamen nobiscum est. Vos me quaesivistis quid fideles facere possint ad propugnandum errores diffundentes super Ecclesiam. Mihi placet respondere cum aliquibus suggestionibus:
Nobis parvulas greges verorum Catholicorum creare oportet scholarium familiarum clericorumque qui audaciter diffundant veritatem plenam catholicam, in specie in respectu doctrinarum Ecclesiae super familiam, super naturam, et super Dei mandata.
Pro medio ad istam metam, omnibus fontibus offertis ad nos a saeculo moderno uteri oportet nobis. Adstricti non sumus ad expectanda media communicationis qua eas veritates diffundant. Omnem pastorem singulum exspectare non debemus qui eas praedicent ex rostro in ecclesia. Formas novas mediorum apprehendere debeamus quae nos liceant ut Evangelium ac doctrinas Sanctae Matris Ecclesiae diffundamus. Adnuntiationem nostram adferre debeant in retibus, in luce edere in sitibus retium, in bloggis et in mediis socialibus.
Sed non oblivisci debeamus interactionum cum paribus Catholicis in modis magis consuetudinalibus. Symposia et conventiones disponere debeamus pro statu scholari. Eis uteri debeamus ad creandas publicationes, investigationes et libros quae pro referentia nostra et pro magnificatione comprehensionis nostrae uteri possint.
Associationes motivas familiarum catholicarum creare debeant ac ecclesiarum domesticarum ad dandum testimonium et ad defensionem ac diffusionem fidei integrae et doctrinae super familiam matrimonium ordinemque naturae.
In hoc tempore periculoso, audaces esse debeamus ad ostensionem characteris gnosticae et rebellis « Agendorum Kasperensium », cum nobis demonstrantibus continuitatem doctrinam divinam de matrimonio et usum eius per duobus millibus annis storiae nostrae Ecclesiae. Cum exemplis sanctorum ac sanctarum, virorum ac mulierum, familiarum ac filiorum filiarumque et iuvenum ad fideles inspirationes dare debeamus. Autem, indicare nobis oportet deformitatem monstratam, infelicitatem ac schizophreniam istae vitae conductae contra ordinem divine institutam.
Ad dandam spem ad eos qui agonizent, momenti magni est nobis exempla catholicorum paenitentium praeteriti et praesentis temporis. Ei qui ex vita peccatrice in adulterio divortio sodomiaeque conversi sunt.
Ad errores hodiernas diffusas indicandas, veri Catholici viri, familiae ac personae singulae litteras scribere debeant ad papam ac ad antistes suos ac ad dicasteria competentes Curiae Romanae, eis referentes materias haereticas semi-haereticas seu expressiones gnosticas dictas a personis ecclesiasticis seu eventus promoventes talia agenda conductas a personis seu circulis ecclesiasticis.
Ecce ista omnes media sunt educationis et informationis. Sed bellum nostrum magis est quam contra ignorantiam. Est contra principalitates et potentias. Victoria non erit nisi retem magnam nationalium et internationalium supplicationum non organizemus per adorationem eucharisticam, peregrinationes, missas solennes, processiones suffragares ac paenitentiales sub thematis similibus ad « Sanctitas Familiae et Matrimonii », « Vocatio Castitatis » « Pulcritudo et Felicitas Vitae castae », « Imitatio Christi in Vita familiari » et « Expiatio pro peccatis contra familiam et matrimonium ».
Forsan, maxime fundamentalis apud omnia, ferventer oraremus ut Deus Ecclesiae suae det episcopos sanctos et papae sancti. Talis orationes a parvulis specialiter orari debent quoniam orationes innocentium caelos penetrant in modo simili non-alio.
Filed under Latine
« Veri Catholici »: Nova Associatio Internationalis
Quid sit « Veri Catholici »?
« VERI CATHOLICI » nomen proprium est Associationis Internationalis respondentium ad exhorationem Reverendissimi Athanasii Schniederensis ut fidem aeternam Domini Nostri Iesu Christi conservent qualem traditam in Ecclesia Catholica per omnia saecula.
Cum zelo zelati sumus pro defensione doctrinae revelatae a Deo specialiter mediante Apostoli Gentilium, Sancti Pauli, in verbo Primae Litterae Ad Corinthios, capite 11, versibus 26 et 27, quod est, secundum Vulgatam:
26: Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
27: Itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.
in quibus tota fides verae et unicae Ecclesiae Christi expressa est in tantum quod praesentia vera Corpus Christi in augustissimo Sacramento altaris adfirmata est et accessus dignus ad Istum adstricta est eis solis qui sint in conformitate morali cum Christo Domino.
Ecce fides vera unius Ecclesiae Sanctae Catholicae et Apostolicae fundatae per Christum historicum et fidelis per omnia saecula ad magisterium huius Verbi Incarnati, Dei Filii: fides quae unit assensum intellectus ad omnes veritates revelatas per Christum et Apostolos et Prophetas cum reiectione omnium peccatorum et vitiorum in paenitentia, in specialiter ea quod adversa sunt ad pudorem et castitatem et puritatem.
Membri associationis publice professi sunt adhaerentiam propriam ad essentiam et spiritum associationis et in tantum possibile sit pro eis qualem collaborationem ad fines istius promovendas.

Sigillum associationis
Omnes catholici qui fines istas condividunt libenter ad nostram associationem qua socios se iungant mediante professionis publicae earundem et in respectu eorum qui sunt in rete, mediante ostensionis sigilli associationis et ligaminis electronici ad bloggum associationis.
Fines associationis promovebuntur per suffragia symposiorum ac per propagationem, mediante situ nostrae associationis in rete, informativorum in variis formis ad roborandam fidem Catholicorum amicorum, sive clericorum ac religiosorum laicorumque.
Filed under Latine