
Sigillum associationis
Societas Catholicorum Internationalis, nomine Veri Catholici, quae operam studiose dat ut errores a Cardinale Kasper promotos adversetur, cunctos in orbe terrarum Catholicos advocat qui se cum sodalibus societatis Romae coniungant ad documentum ly Amoris Laetitia una cum multis eius erroribus improbandum, necnon ad postulandum a Papa et Sacra Hierarchia ut documentum ipsum retrahatur necnon eius errores et formaliter et canonice improbentur.
Exoptamus ut hoc colloquium universaliter repraesentet verum sensum fidelium Mystici Corporis Christi. Credimus absolute esse necesse pro bono Sanctae Matris Ecclesiae ac salutis animarum hoc consilium capere.
Si huic incepto te adiungere velis, infra respondeas, quaerimus. Diebus venientibus, plura singula dicemus sicut diem – adhuc incertum – et instituta oratoresque consociatos. Ad notitiam maiorem habendam, editiones notificationum in rebus istibus anglicas nota bene.
Romam arcessimus ut in colloquio loquantur, auctores qui, hoc documentum et vitiosum et fidei unitatique Ecclesiae infestum reperientes, commentationes criticos de ‘Amoris Laetitia’ scripserunt. Concilio ordinanti scribatis, quaerimus, apud veri . catholici @ gmail . com
‘Cancelluli’ officiales pro hoc Colloquio sunt #ALConf
Maximas gratias Francescae agimus propter interpretationem latine istam invitationis nostrae ad Colloquium.